HISTORIA EVANGELICA

CAPUT CXCVI: Opiniones de morte Joannis Evangelistae

#Joan. XXI.#Phil. I

Tunc coepit Jesus abire, et coepit Petrus eum sequi, putans hoc sibi a Domino mandatum. Sequebatur etiam eum Joannes. Conversus Petrus vidit illum sequentem, et ait ad Jesum: Domine, hic autem quid?Supple, patietur. Postquam enim audierat se crucifigendum, voluit etiam fratris exitum cognoscere: Respondit Jesus. Sic eum volo manere donec veniam. Putaverunt ergo discipuli Joannem non moriturum, donec Christus veniret ad judicium. Sed non erat magnum dare dilecto non mori, cum dissolvi et esse cum Christo melius sit. Dixit ergo Dominus, quod in pace senium finiret. Tamen fuerunt qui dicerent, sic eum vivere, quia cum in defossum sibi tumulum, post celebratam missam, descendisset, lux magna per aliquot horas fulsit, et circumstantes, qui aderant ceciderunt. Cumque post lucem surgentes accessissent ad tumulum ejus, vacuum invenerunt, tamen terra levis scaturiebat in fundo, sicut in fontibus solet arena bullire, et adhuc quandoque eadem scaturigo bullire ibi videtur. Unde multi putaverunt eum vivere sub terra, et anhelitu ejus scaturiginem heri, alii autem jam translatum ad coelum putant, de hujusmodi vero melius est pie dubitare, quam temere diffinire.